

Liber Exodus*
Caput 19: Versus 3
Moyses autem,etc.[GREG., lib. VI Moral., cap. 27.]Alia littera:Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum.Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.